Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Passiones uero, quae appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum [1], non tantum nocent ratione motus, sed etiam ipsius pestiferi cibi administratione. Illud enim animo nostro res tristes illatae faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quae cor hominis deterius exedat. Quippe quae [2] appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor uiribus destituatur nec ceteris membris debitum possit praestare officium. Anima quippe [3] grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec sanitati necessitatique consulere corporis. Itaque exsiccatur ac gelu constringitur humorque eius generis, quem Graeci melancholiam appellant, incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit, atque ita nutrimento subtracto uirere [4] uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem consumuntur. Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco queritur:
Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.