Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi.
Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in
communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait: Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae
uires eius ligat. Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum
aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus
retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc
cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit,
eiulat, uociferat, agitat caput et [1] manus uentilat,
articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et
crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi
sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus
fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione [2] adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis
nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando
ac ueluti exanimis linquitur. [3]
Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime
expressit: Et post, ubi ostendit ei ademptam omnem spem Aeneae retinendi,
adiecit: Sic et Ouidius, quando Hecubam describit uulnera Polydori intuentem: Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus
euidentioribus naturae signis summus exprimi luctus et intestini doloris rabies?
Dixi autem merito rabiem, quoniam testimonio Aristotelis multos in
insaniam uertit mentis angor. Vnde et Vergilius non inconcinne de
Amata Latini uxore fingit, cum impetrare nequiuit Lauiniam Turno in coniugium
dari: Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore
correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior
cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines
rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos,
dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. [1]
Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de
Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci
cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit [2], sed hos Samii seruauerunt.
Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam
constare potest quo modo quaue [3] de causa
nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur
philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt
uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo
simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia
negligat necesse est, Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet aegrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest. Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet, [1] consideremus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.