Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae
uires eius ligat. Contudit enim ingenium (ut ait idem
poeta) patientia longa malorum, et pars antiqui longa uigoris
abest. [1]
Cohartatur namque uoluntas in malis nec se explicare ualet; ac maxime
cum spem euadendi amisit, et tamen inter angustias deprehensa, quoad potest,
reluctatur; ac ueluti de uentis illis scribit Vergilius:
Circum claustra fremit,
[1]
et modo hac modo illac erumpere conatur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|