Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit, eiulat, uociferat, agitat caput et [1] manus uentilat, articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione [2] adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando ac ueluti exanimis linquitur. [3] Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime expressit:
Saeuit inops animi totamque incensa per urbem
bacchatur: qualis commotis excita sacris
Thyas, ubi audito stimulant triaeteria Baccho
orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron. [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.