Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos, dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. [1] Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit [2], sed hos Samii seruauerunt. Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam constare potest quo modo quaue [3] de causa nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia negligat necesse est,
pectora nostra duas non admittentia curas, [1]
ut poeta ait, praesertim quae diligentius tractandae sunt. Hinc euenit ut homini altius quippiam cogitanti ea, quae narrantur, non intelligat nec, quae in oculis aguntur, aduertat. Idcirco cum homo grauioribus malis oppressus id sedulo agat, in eoque totus uersetur ut illud depellat aut enitet, quo tantopere urgetur, nequit animum ad aliud opus dirigere. [4] Hinc et Ouidius in exilio positus ad amicum ait:
Scribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,
nec pereant turpi pectora nostra situ.
Difficile est quod, amice, mones: quia carmina laetum
sunt opus et pacem mentis habere uolunt:
Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,
sorte nec ulla mea tristior esse potest.
Exigis ut Priamus natorum funere ludat,
et Niobe festos ducat ut orba choros.
Luctibus an studio uideor debere teneri,
solus in externas iussus adire Getas:
des licet inualido pectus mihi robore fultum,
fama refert Imeti quale fuisse rei,
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae;
plus ualet humanis uiribus ira dei.
Ille senex dictus sapiens ab Apolline nullum
scribere in hoc casu sustinuisset opus. [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.