Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore
correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior
cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines
rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos,
dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. [1]
Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de
Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci
cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit [2], sed hos Samii seruauerunt.
Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam
constare potest quo modo quaue [3] de causa
nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur
philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt
uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo
simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia
negligat necesse est,
pectora nostra duas non admittentia curas,
[1]
ut poeta ait, praesertim quae diligentius tractandae sunt.
Hinc euenit ut homini altius quippiam cogitanti ea, quae narrantur,
non intelligat nec, quae in oculis aguntur, aduertat. Idcirco cum homo
grauioribus malis oppressus id sedulo agat, in eoque totus uersetur ut illud
depellat aut enitet, quo tantopere urgetur, nequit animum ad aliud opus
dirigere. [4]
Hinc et Ouidius in exilio positus ad amicum ait:
Scribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,
nec pereant turpi pectora nostra situ.
Difficile est quod, amice, mones: quia carmina laetum
sunt opus et pacem mentis habere uolunt:
Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,
sorte nec ulla mea tristior esse potest.
Exigis ut Priamus natorum funere ludat,
et Niobe festos ducat ut orba choros.
Luctibus an studio uideor debere teneri,
solus in externas iussus adire Getas:
des licet inualido pectus mihi robore fultum,
fama refert Imeti quale fuisse rei,
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae;
plus ualet humanis uiribus ira dei.
Ille senex dictus sapiens ab Apolline nullum
scribere in hoc casu sustinuisset opus.
[1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|