Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quae patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negotio consolationem admittunt, utpote quae et imbecillis sensus sunt et ad quocumque libuerit deducendum faciles. Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua
sponte ob amissam de se fiduciam sedulo maerore conficiuntur, neque ullis
rationibus adduci possunt melius de se sperare, praesertim si qua aperta
detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus
euersionisque suae indicia. Quod [1]
quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio
fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere: Hoc ipsum senum ingenium secutus Terentius scite Menedemum introduxit frustra Demeam consolantem. [1] Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solacium
adhibere malorum plerumque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam
facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus,
ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem
malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile
etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant,
perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas
res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula
grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a quibus minime
conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe
recuperandi. Hinc [1] fuit quod Menippo
cynico, cum pecuniam male quaesitam per insidias sublatam didicisset, manus a
iugulo, quin se praefocaret, studium philosophiae prohibere non ualuit.
Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix
consolationem recipiant. [2]
Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt [3] consolationibus duriores praebent aures, uel
quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi
officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus
boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis
quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in
rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico
uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solacia adhibeas;
quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque.
Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel
indulgent. Quoniam, ut praeclare ait Boethius: Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancholici solacium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solacium. At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur [1] omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique aequo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur. Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit
hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum
postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem
probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit: Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solacium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cetera uniuersa.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.