Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

I 4 Qui facilius et qui minus facile consolationem admittunt

Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quae patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negotio consolationem admittunt, utpote quae et imbecillis sensus sunt et ad quocumque libuerit deducendum faciles.

Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua sponte ob amissam de se fiduciam sedulo maerore conficiuntur, neque ullis rationibus adduci possunt melius de se sperare, praesertim si qua aperta detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus euersionisque suae indicia. Quod [1] quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere:
abnegat excisa vitam producere Troia
exiliumque pati. "Vos o, quibus integer aeui
sanguis" ait, "solidaeque suae stant robore uires,
vos agite fugam.
Me si caelicolae uoluissent ducere uitam,
has mihi seruassent sedes. Satis una superque
uidimus excidia et captae superauimus urbi.
Sic o sic positum affati discedite corpus.
Ipse manu mortem inueniam, miserebitur hostis
exuuiasque petet; facilis iactura sepulchri." [1]

Hoc ipsum senum ingenium secutus Terentius scite Menedemum introduxit frustra Demeam consolantem. [1]

Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solacium adhibere malorum plerumque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus, ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant, perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a quibus minime conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe recuperandi. Hinc [1] fuit quod Menippo cynico, cum pecuniam male quaesitam per insidias sublatam didicisset, manus a iugulo, quin se praefocaret, studium philosophiae prohibere non ualuit. Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix consolationem recipiant. [2] Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt [3] consolationibus duriores praebent aures, uel quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, qui multa sepius sunt perpessi, quicquid accidit ferunt facilius, ut ille apud Euripidem, qui ait:
Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies
nec tam aerumnoso nauigassem salo
esset dolendi causa ut iniecto equi
freno repente tactu exagitantur nouo:
sed iam subiectus miseriis obtorpui. [1]

Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solacia adhibeas; quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque. Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel indulgent. Quoniam, ut praeclare ait Boethius: felicissimi cuiusque delicatissimus est sensus et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur. [1]

Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancholici solacium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solacium. At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur [1] omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique aequo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur.

Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit: Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum gratissima est, declarat enim sumam beniuolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex his litteris uel maximum coepi quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum cognoui; quam quidem laudem sapientiae tuae statuo esse maximam, nec aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male uiuendi suspensas habere rationes. [1]

Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solacium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cetera uniuersa.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.