Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solacium
adhibere malorum plerumque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam
facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus,
ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem
malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile
etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant,
perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas
res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula
grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a quibus minime
conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe
recuperandi. Hinc [1] fuit quod Menippo
cynico, cum pecuniam male quaesitam per insidias sublatam didicisset, manus a
iugulo, quin se praefocaret, studium philosophiae prohibere non ualuit.
Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix
consolationem recipiant. [2]
Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt [3] consolationibus duriores praebent aures, uel
quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi
officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus
boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis
quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, qui multa sepius
sunt perpessi, quicquid accidit ferunt facilius, ut ille apud Euripidem, qui
ait:
Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies
nec tam aerumnoso nauigassem salo
esset dolendi causa ut iniecto equi
freno repente tactu exagitantur nouo:
sed iam subiectus miseriis obtorpui.
[1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|