Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit
hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum
postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem
probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit:
Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum gratissima est, declarat enim sumam
beniuolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex his litteris
uel maximum coepi quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra
fortunam paratum cognoui; quam quidem laudem sapientiae tuae statuo esse
maximam, nec aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male uiuendi
suspensas habere rationes. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|