Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

I 5 Quae propria sunt antidota harum aegritudinum singularium

Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniciamus, difficultatem lectori praebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod praecipue pharmacum cui morbo sit idoneum. Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus.

Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem aduersitatibus tantum concutiuntur, sed non consternantur, ut in eadem epistula testatur Cicero ita dicens: Haec cogitatio, uidelicet contemnendarum fortunarum, cum mihi omnino non excidisset (etenim penitus insederat), ui tamen tempestatum erat labefactata atque conuulsa. [1]

Tales igitur homines statim confirmare poterimus si eos, ut ad se ipsos redeant, admonebimus et sese diligentius colligentes quid eorum sapientia, quid disciplina, quid uirtus egregia, quid clara morum ac uitae institutio ab ipsis postulet, uelint aduertere. Quam rationem Cicero ad Figulum scribens pulchre per occupationem attigit:

ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. Itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam; tibi totam relinquam. Quid sit forti et sapienti homine dignum, quid grauitas, quid altitudo animi, quid acta tua uita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu uides. [1]

Vide, quaeso, quam prudenter eum admonuit et obliqua oratione insolentiam simul atque arrogantiam euitauit, et quod propter suam modestiam ac amici auctoritatem grauitatemque, cui tantum tribuit ut eum monere non audeat, se facturum negauit, tamen sapientissime effecit. Induxit eum pulcherrime omneque ipsius studium accendit ad tuendam honoris existimationisque suae rationem [1] ad curandumque diligentius ne opinionem praeclaram, quam homines de sapientia et fortitudine eius conceperant, ipse dolendo mollius turpiter perdat ac subuertat. Hinc nos rectissime admonemur in consolandis grauioribus ac prudentioribus uiris ut et nostri pudoris et eorum auctoritatis curamus rationem habere et non illis nos praeceptores aut doctores exhibeamus, ne nostrum consilium sapientiae eorum praeferre uideamur, uerum quicquid uel dicere uel facere uoluerimus, uerecundius agere ac ipsorum dignitatem in omnibus conseruare; ita fiet ut et impudentiae notam pulchre effugiamus et apud eos non minus oratione quam beniuolentia ualeamus.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.