Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniciamus, difficultatem lectori praebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod praecipue pharmacum cui morbo sit idoneum. Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus. Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem
aduersitatibus tantum concutiuntur, sed non consternantur, ut in eadem epistula
testatur Cicero ita dicens: Tales igitur homines statim confirmare poterimus si eos, ut ad se ipsos redeant, admonebimus et sese diligentius colligentes quid eorum sapientia, quid disciplina, quid uirtus egregia, quid clara morum ac uitae institutio ab ipsis postulet, uelint aduertere. Quam rationem Cicero ad Figulum scribens pulchre per occupationem attigit: ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si umquam in
Vide, quaeso, quam prudenter eum admonuit et obliqua oratione insolentiam simul atque arrogantiam euitauit, et quod propter suam modestiam ac amici auctoritatem grauitatemque, cui tantum tribuit ut eum monere non audeat, se facturum negauit, tamen sapientissime effecit. Induxit eum pulcherrime omneque ipsius studium accendit ad tuendam honoris existimationisque suae rationem [1] ad curandumque diligentius ne opinionem praeclaram, quam homines de sapientia et fortitudine eius conceperant, ipse dolendo mollius turpiter perdat ac subuertat. Hinc nos rectissime admonemur in consolandis grauioribus ac prudentioribus uiris ut et nostri pudoris et eorum auctoritatis curamus rationem habere et non illis nos praeceptores aut doctores exhibeamus, ne nostrum consilium sapientiae eorum praeferre uideamur, uerum quicquid uel dicere uel facere uoluerimus, uerecundius agere ac ipsorum dignitatem in omnibus conseruare; ita fiet ut et impudentiae notam pulchre effugiamus et apud eos non minus oratione quam beniuolentia ualeamus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.