Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus
et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest
oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat
ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt,
ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium,
sollertiam, probitatem, et cetera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit:
Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus
esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam
transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt,
mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi [1] se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria
et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper
eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios,
praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo
igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in
tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros
possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus
adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo,
quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est:
Et rursum:
Haec sunt periuri uerba qui depositum negauerat amico, hi omnium fortunae seruorum sermones. Nec mirum quidem; qui enim sibi ipsis diffidunt, si amittunt quod possident, desperant sua uirtute aliquid amplius umquam comparare. Idcirco quando in discrimen eorum ueniunt, omnibus illa flagitiis et criminibus defendere non erubescunt, non pietati parcunt, non amicis, non fratribus, non parentibus, non famae suae, non honori, non ipsi denique omnium conditori deo: omnia perturbant, omnia [1] subruunt, polluunt et profanant. Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque praesidio freti sunt, nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima quidem paenitudine dignam committant. [1] Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non attigit [2]. Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris; tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta latrociniaque exerceant, nec [3] cur fidem uiolent, socium decipiant aut interimant. Sane Xenocrates philosophus quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus illis sollicitaretur. [4] Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit, "Abite" dicens "in profundum malae cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a uobis." Multi quoque philosophi proprias facultates abiecerunt, ut Democritus et Diogenes, qui se praedicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse uidelicet paucorum indigeret. Et Stilbon rapta patria, amissis liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret, interroganti Demetrio numquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia enim mea bona mecum porto." Et clariora quidem omnibusque regiis opibus pretiosiora. Vnde [5] iure illi dicere poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo, diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si alteri uel modice tribuis, semper deperit." Huius expectatio ab se erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco. Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris. His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contemnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quae perdidisti, inde et, quae non habes, consequi poteris. Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est: Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quaere et inuenies. [1] Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.