Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt, mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi [1] se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios, praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo, quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est: Crescant diuitiae" et "crescant quocumque modo; quid enim saluis infamia nummis? [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.