Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu,
inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de
facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod
habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est;
mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|