Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

"Nam si omne cuiusque bonum," ut praeclare ait Boethius, "eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista conditio est ut tantum, cum se cognoscit, ceteris rebus excellat; eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uero uitio uenit. Quam uero late pateat hic error uidetur qui ornare aliquid posse ornamentis existimatis alienis. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat." [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.