Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Ad haec singula respondere facile poterimus. Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. Item ex nostris prophetarum paene omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit. [1] Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quae dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. Sed nonne legisti illam pauperculam, quae duo aera minuta praestitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse [2], ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.