Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur caelum, considerent tam disparem aequalitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quae in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se praeterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes? Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentiae ac gloriae ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Caesar, Pompeius, Octauianus et alii duces [1] clarissimi potentissimique? Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens:

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.