Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria [1] et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. [2] Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda. [3] Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per [4] duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare omittimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.