Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult. Nam odiosorum tam uerba quam praesentia cum omnibus, tum praecipue in luctu positis ad morbum esse solet. Quod optime intelligens Seruius Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum sit, propinquos esse ac familiares. Valent ergo ad consolandum amici parentes filii aut alia quauis necessitudine coniuncti, inter quos consolatio filiorum est praecipua, et praesertim adulescentium uel paruulorum, si quando contingit ut quippiam aptius proferant, aut genitori collacriment, quorum altero parentes maxime delectantur, altero post delectationem ob pietatem paternam stringuntur seseque cohibent, ne filiis, quos tenere diligunt, dolorem iniciant aut eos cruciari cernant. Eadem hac ratione et uxoris amicaeque nimium dilectae consolatio egregie ualet. Possunt quoque domini in consolandis familiaribus plurimum ob hoc, quod obscuriores a dignioribus [1] diligi honorarique gaudent, id uero tum liquido intelligunt, cum eos sibi in aduersitatibus familiarius adesse cernunt. Viri etiam graues et qui habiti sunt sapientiores sanctioresque ad leniendos dolores sunt idonei propter admirationem fidei uel alterius uirtutis, et quia eorum aut sapientiae aut sanctimoniae plurimum tribuimus, consolationem ipsorum et salubrem et fidelem nobis arbitramur turpeque ducimus monitis ipsorum non obtemperari [2]. Hinc Cicero ad Seruium ait:

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.