Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est
difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult.
Nam odiosorum tam uerba quam praesentia cum omnibus, tum praecipue in
luctu positis ad morbum esse solet. Quod optime intelligens Seruius
Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum
sit, propinquos esse ac familiares. Valent ergo ad consolandum amici
parentes filii aut alia quauis necessitudine coniuncti, inter quos consolatio
filiorum est praecipua, et praesertim adulescentium uel paruulorum, si quando
contingit ut quippiam aptius proferant, aut genitori collacriment, quorum altero
parentes maxime delectantur, altero post delectationem ob pietatem paternam
stringuntur seseque cohibent, ne filiis, quos tenere diligunt, dolorem iniciant
aut eos cruciari cernant. Eadem hac ratione et uxoris amicaeque nimium
dilectae consolatio egregie ualet. Possunt quoque domini in consolandis
familiaribus plurimum ob hoc, quod obscuriores a dignioribus [1] diligi
honorarique gaudent, id uero tum liquido intelligunt, cum eos sibi in
aduersitatibus familiarius adesse cernunt. Viri etiam graues et qui
habiti sunt sapientiores sanctioresque ad leniendos dolores sunt idonei propter
admirationem fidei uel alterius uirtutis, et quia eorum aut sapientiae aut
sanctimoniae plurimum tribuimus, consolationem ipsorum et salubrem et fidelem
nobis arbitramur turpeque ducimus monitis ipsorum non obtemperari [2]. Hinc Cicero ad Seruium ait:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|