Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Nunc dicere superest qua ratione quibusue modis mitigandus sit dolor
amici; et quidem hac de causa, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus [1] narrat, uarie sapientes
censuerunt. Cleanthes enim putauit unam illam ac simplicem esse consolandi
rationem docere illud, quod accidit, malum non esse. At Epicurus, quoniam mala
concedit, optime factum ratus est abducere animum a malis ad bona. Peripatetici,
utpote qui mediocritatem in omnibus sectantur, officium consolatoris praecipuum
statuunt persuadere afflictis non magna mala pati. Chrysippus uero caput censet in
consolando inducere animum maerentis se putet in illo labore iusto ac debito
officio fungi, nec ulla contumelia aut iniuria affectum; Cyrenaici [2] lugentem censent admonendum conditionis
humanae prudentisque esse officium uniuersas, prius quam accidant, praemeditasse
calamitates seque ita comparasse ut nihil eum inparatum offendat. At
Cicero haec omnia consolationis medicamina complexus est, et recte quidem. Neque
enim omnes similiter mouentur, uerum alius alio et unus quidem grauius quam alter,
neque satis exploratum habes quid cui magis conducat; ideo tentanda sunt singula
etiam si sint parua uel tenuia, quia, ut ille ait:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|