Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Nunc dicere superest qua ratione quibusue modis mitigandus sit dolor amici; et quidem hac de causa, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus [1] narrat, uarie sapientes censuerunt. Cleanthes enim putauit unam illam ac simplicem esse consolandi rationem docere illud, quod accidit, malum non esse. At Epicurus, quoniam mala concedit, optime factum ratus est abducere animum a malis ad bona. Peripatetici, utpote qui mediocritatem in omnibus sectantur, officium consolatoris praecipuum statuunt persuadere afflictis non magna mala pati. Chrysippus uero caput censet in consolando inducere animum maerentis se putet in illo labore iusto ac debito officio fungi, nec ulla contumelia aut iniuria affectum; Cyrenaici [2] lugentem censent admonendum conditionis humanae prudentisque esse officium uniuersas, prius quam accidant, praemeditasse calamitates seque ita comparasse ut nihil eum inparatum offendat. At Cicero haec omnia consolationis medicamina complexus est, et recte quidem. Neque enim omnes similiter mouentur, uerum alius alio et unus quidem grauius quam alter, neque satis exploratum habes quid cui magis conducat; ideo tentanda sunt singula etiam si sint parua uel tenuia, quia, ut ille ait:

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.