Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui
metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa
conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat
omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et
scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala
affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.)
De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot
teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis
umquam ascendit . [1]
Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus
apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis
moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum
praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam
ardenter properabat: [2] non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona
patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas
esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius
uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda
quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe
bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et
praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices
habuit, legitur oratio:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|