Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse
est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in
alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur
morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum
placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies
reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas
omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur
migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id
multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt,
euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum,
Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec
peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo,
Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri
posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem
afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos
conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et
Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic
faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis,
timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec
mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc
accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus
sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem
hoc modo mihi nihil aliud melius existimo." [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|