Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus
inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis
cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere
non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum,
uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est;
quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens
amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino
perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula
uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit,
illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec
facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera
immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona
cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad
reliqua ueniamus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|