Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere, [1] quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est [2] appellatus. Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est. [3] Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.