Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Denique nullus sanctorum umquam fuit qui mortem et precatus et cupide
non sit et amplexus. [1]
Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem
bonam esse et minime malam. Hac eadem ratione et paupertatem,
tormenta, plagas, ceterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi
sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas laeti
susceperunt.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|