Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque
omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem
casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus.
Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis
oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse,
explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias
miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro
eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:
In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam
totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non
desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam
quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec
ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim
aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error
existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo
liberari sine labore et dolore timere [1] non possit.
Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et
damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab
omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et
damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio
membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem
opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris
casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus
et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque
terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia
iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo
uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido
cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius
quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta
tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis
peius omni bestia formidetur. Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera
gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam
rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc
uitam finiuit. Quid uidetur sedente [2]
securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est.
Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a
perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis
tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum
optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit.
Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne
quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius,
aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae
flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot
existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum
pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut
homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines
ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames
ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed
propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres
incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent. [3]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|