Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:

In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere [1] non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente [2] securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent. [3]

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.