Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis
oculis aut contracto supercilio. [1]
Iure hesterno carnibusque rancidis metuit [2] saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum
cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit,
quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet,
denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam
posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te
duriora exiget seruitia, durioribusque [3] grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus
Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|