Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam [1], magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. [2]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.