Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum
fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam,
cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet
uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare
consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes
necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque
sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim
ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae
praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene
lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse [1] uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et
perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam
plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis
seruorum [2] aut amicorum ipsorum,
nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate.
Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam
quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. [3]
Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima
leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas
sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes
transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum
uel somnum capiat securum.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|