Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur [1], doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si auferas, et maerorem procul dubio totum abstuleris. Auferri autem alio pacto nequit nisi ita auditoris inducas animum ut, quae prius putabat mala, credere [2] desinat. Inducere autem poteris ut talia mala suspicari desistat si ea in muneribus naturae esse doceas atque ad omnes aequaliter spectare; deinde si boni auferant nihil; postea si uel honoris uel utilitatis plurimum afferant; ad haec si nulli quicquam mali [3] apponant; praeterea si ista, quae putantur mala, uel a plurimis uel a paucioribus sed sapientioribus ac melioribus expetantur; extremo si oppositum horum malum esse ostendemus.

Horum septem modorum quocumque maluerit, poterit prudens consolator persuadere, quae arbitrabatur afflictus, tristia non esse; et, si omnes has rationes adaptare ualebis, ne obmiseris; id autem [1] assequi in defunctorum casu non erit difficile.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.