Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii [1] et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere [2] semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. [3] Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.