Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Possumus enim ex his omnibus locis ostendere [1] aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum [2] arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.