Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen [1] aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere [2] reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidiae uel ineptiae aut saltem negligentiae accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire. [3]

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.