Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et praestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert quaestionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali umquam negligi, [1] quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tamquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratiae agerentur. Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersae substantiae suae, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.