Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

II 7 Tertius locus a damno

Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes inire [1], quae constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni nihil esse ademptum. Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut sustineri possit, ceterum quis tantam audebit impietatem, ut praestantissimum dei opus praesumat [2] condemnare? Quamobrem fateri necessarium est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus, quatenus [3] plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa proueniat.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.