Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius
inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates,
dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius;
nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies
iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam
si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere
aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina
sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati
potuisset? Aut [1] cui non stomachum
fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia
fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes
insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur?
Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia;
quippe cum id aetatis [2] nihil
aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|