Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse,
si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod
malitiae attulit nihil; si namque malum per malitiam est malum, ubi malitiae nihil
est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanae mentis illud dulce dixerit,
quod omnis dulcedinis expers est? Sic certe nec ille prudens esset qui
malum illud diceret in quo malitiae uel parum nequiret monstrare. [1] Atqui perspicuum in morte est nihil malitiae
residere, ut Cicero in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat.
Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec
dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat;
laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium
philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis
crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|