Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Interea tamen temporis, quo maturationem ulceris expectas, mulcendum est oleo, unguento, aliisque medelis aut potionibus, quae ad celeriorem maturationem conducere solent, hoc est condolendo uel compatiendo, iuuando, minuendo, et aliis rebus fouendo, de quibus postea dicturi sumus; quae ubi singula adhibueris, et iam uulnus tractabile reddideris, tum demum illud tollere laborabis [1]. Ista prudentia Seneca, in consolando Lucilio scilicet, accommodatissime usus est, quem cum accepisset uehementius morte Flacci amici sui commotum, principio eum dolere non prohibuit, ceterum ut id modestius faceret, diligenter admonuit: "Moleste" inquit "fers discessisse Flaccum amicum tuum; plus tamen aequo dolere te nolo. Illud ut non doleas uix audebo exigere a te; et esse melius scio. Sed cui iam ista firmitas contingeret, nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas si non minime decurrerint, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant: lacrimandum est, non plorandum." [2]

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.