Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Ecce quo modo aegritudinem paenitus tollere uoluit docendo cum Flacco nihil mali actum nec ei quicquam accidisse, propter quod ingemiscendum sit, sed discessum eius, qui ad meliora transiuit, plus gaudii quam molestiae habere. Iuxta hanc eandem rationem, si quis diligentius intuebitur, et Boethii processit consolatio [1] et aliorum complurium doctissimorum uirorum. Ipsa eos natura et usu aliarum rerum grauiorum ita instituentibus; etenim in cunctis arduis rebus uidemus eodem modo [2] homines incedere ac prius radices uel alia, si qua sunt, retinacula succidere quam totam molem subruere aggrediantur; sic fabri caementarii in lapidibus effodiendis facere consuerunt, sic agricolae in transplantandis arboribus. In leuioribus uero negotiis freti uiribus mox caput rei adoriuntur. Vnde aliquando ultra uires ausi temeraria spe, non iniuria frustrantur et accepta confusione, digno temeritatis suae praemio, [3] ad sanius redeunt consilium. Ex quo datur intelligi, si qua manifesta necessitatis ratio aliud non postularet, securiorem salubrioremque uiam consolandi fore si leniores medelae praemittantur. Sic et sciti medici omnes, si non extremo discrimine aegroti ab ordine auocentur, semper ante pharmacum potiunculis leuioribus morbum mitiorem reddere consueuerant. Nam et natura excolit prius corpora ac praeparat quam ea formam induat uel superuestiat.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.