Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
II 4 Aegritudo quibus medicaminibus funditus tollitur
Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si
ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura
adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur [1], doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut
superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si
auferas, et maerorem procul dubio totum abstuleris. Auferri autem alio pacto
nequit nisi ita auditoris inducas animum ut, quae prius putabat mala,
credere [2] desinat.
Inducere autem poteris ut talia mala suspicari desistat si ea in
muneribus naturae esse doceas atque ad omnes aequaliter spectare; deinde si boni
auferant nihil; postea si uel honoris uel utilitatis plurimum afferant; ad haec si
nulli quicquam mali [3]
apponant; praeterea si ista, quae putantur mala, uel a plurimis uel a paucioribus
sed sapientioribus ac melioribus expetantur; extremo si oppositum horum malum esse
ostendemus.
Horum septem modorum quocumque maluerit, poterit prudens consolator
persuadere, quae arbitrabatur afflictus, tristia non esse; et, si omnes has
rationes adaptare ualebis, ne obmiseris; id autem [1] assequi in defunctorum casu non
erit difficile.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|