Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus
persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias,
opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea
aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim
M. Reguli praeclaram [1] et omni
ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum
clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter
illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta
admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta
tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta
coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni
proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium
rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem
illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris
habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur
quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et
totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi
gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud
uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta
constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate
strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio
impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae
nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et
apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius
Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio,
Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas
et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei,
secures, atque [2] alia tormenta et numero et genere perhorrenda?
Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae
uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis
orientalibus regibus [3]
conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus
qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut
nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta
ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque
malis." [4]
Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro
appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius
munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum
usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere. [5]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|