Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus
quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus
Cleobolo [1] et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus
Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et
boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi
angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira
celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus
omnibus et acclamantibus felicem matrem, [2] quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata
admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam
ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur
sacrificatum epulatumque est, Cleoboles [3] et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et
daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus
determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita
oneratur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|