Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." [1] Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit." [2]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.