Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus
incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu
concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet
raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala
sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab
illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius
saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub
auaritiae miserandum iugum [1] mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur
et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit.
Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|