Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse
scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis
excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae
natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia
producebant, optime dicentes cum eis factum esse qui hac aerumnosa
molestissimaque uita sunt liberati. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|