Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo
sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate
Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei",
inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut
umbra praetereunt." [1]
Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait,
"uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo
conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas
parit." [2]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|